VERTUMNUS

VERTUMNUS
VERTUMNUS
Deus habitus est in Latio, in omnes sese vertens formas, quemadmodum et de Proteo suo comminiscuntur Graeci. Hic cum Pomonam Nympham adamaret, in anum sese convertit, hortosque eius ingressus, multis ei rationibus persuadere conatus est, ut sibi coniugiô iungeretur. Verum cum eâ viâ nihil proficeret, positâ anus personâ in iuvenilem rediit formam: cuius pulchritudinem admirata Nympha, vim iam inferenti Deo non admodum se praebuit molestam. Qua de re vide Ovid. l. 14. Met. Acton. in Horat. l. 2. Serm. Sat. 7. v. 13.
Iam maechus Romae, iam mallet doctus Athenis
Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.
Vertumnum, ait, esse Deum humanarum cogitationum praesidem: ideoque multiformem fingi et inconstantem, quemadmodum et illae variae sunt et mutabiles, suiquô, autem Vertumnô natos esse interpretatur, qui cogitationes suas regere non possunt. Tib. Donatus Vertunum dicendum existimat, quemadmodum et Portunum; quem idcirco coli arbitratur, ut res institutae, ad quem destinatae sunt, finem perducantur. Alii sic dictum volunt, quod praeesset rebus contrahendis et vertendis seu permutandis: Alii ab anno verso: vel ab eo, quod anni vertentis poma percipiat, nuncupatum referunt. Non desunt, qui Vertumnum dictum putent, quod lacum Curtium in Tiberim averterit. Quam opinionem tangit et Ovid. l. 6. Fast. v. 403.
Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras,
Nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit.
v. 409.
Nondum conveniens diversis ille figuris
Nomen ab averso ceperat amne Deus.
Hunc Ovidius affirmat fuisse vetustissimum Tuscorum regem, qui vinearum et pomiferarum arborum serendarum tradiderit rationem, cuique Tusci illi, qui cum Lucumone in auxilium Romuli venisse dicuntur. Romae templum aedificârint. Signum eius et templum in vico Thusco, ad Opis et Cereris aras, constitutum erat: Eiusdem festa dicta sunt Vertumnalia, quae mense Octobri celebrabantur. Propert. l. 4. El. 2. v. 10.
Vertumnus verso dicor ab amne Deus.
Subdit aliud etymon in sequentibus, v. 11. 12.
Seu quia vertentis fructum percepimus anni,
Vertumni rursus credimus esse sacrum.
Inter Semones Deos Vertumnum numerat Fulgentius, de prisco serm. in Semones.
Talis in aeterno felix Vertumnus Olympo
Mille habet ornatus, mille decenter habet.
Horat. ep. ult. l. 1.
Vertumnum fanumque liber spectare videris.
Vertumnum etiam Latini dicerent disultorem a vertendis et mutandis, vel alterandis equis. Propert. ubi supra, v. 35.
Est etiam aurigae species Vertumnus, et eius
Traicit alterno qui leve pondus equo.
Nic. Lloydius. Ei coronam e gramine desecto seu foeno imponi consuevisse, discimus ex Ovidic, l. 14. Metam. Fab. 16. v. 645.
Tempora saepe gerens foenô religata recenti
Desectum poterant gramen versare videri.
Vide Car. Paschalium, Coron. l. 4. c. 2. uti de Vertumno aurigae genere, qui mutator equorum Valerio Flacco, l. 6. v. 161. Desultor aliis. plura apud Salmas. ad Vopise. in Carino, c. 19. ut et supra non unô locô, inprimis ubi de Sarmatico ludo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Vertumnus — war der römische Gott des Wandels und der Veränderung (lat. vertere „wenden”, „drehen”). Er ist auch als Vortumnus oder Vertunnus bekannt. Ursprünglich stammte Vertumnus aus der etruskischen Religion und hieß Voltumna aus Volsinii; sein Kult ist… …   Deutsch Wikipedia

  • Vertumnus [1] — Vertumnus, etruskischer Gott, u. zwar bei einigen Städten, wie bei der alten volsinischen Colonie in Rom, Hauptgott; er war Jahresgott, von welchem bes. das Gedeihen der Früchte abhing; bei den Römern aber nur Halbgott, bald als Beschränker des… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vertumnus [2] — Vertumnus (V. Otto), Gattung aus der Familie der Plattwürmer; Körper flach u. breit, mit abgerundeten Rändern; vorn dick, angeschwollen, mit runder Saugescheibe, hinten mehr od. weniger spitzig; schmarotzt. Art: V. thetidicola, auf Thetis fimbria …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vertumnus — (alte Form Vortumnus, d. h. der Wechselnde), aus dem etruskischen Volsinii nach Rom überführter Gott von unsicherer Bedeutung. Man hielt ihn für den Gott des mit seinen Gaben wechselnden Jahres, auch galt er, da in Rom sein altes ehernes Bild im… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Vertumnus — Vertumnus, der altitalische Gott des Jahreswechsels und der Geber der Jahreszeiten; ihm zu Ehren wurden die Vertumnalĭen 13. Aug. gefeiert …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Vertumnus — Vertumnus, altital. Gott, von den Römern als Beschützer der Reise der Früchte verehrt …   Herders Conversations-Lexikon

  • Vertumnus — [vər tum′nəs] n. 〚L, altered (infl. by vertere, to turn) < Vortumnus, of Etr orig.〛 Rom. Myth. the god of the changing seasons and of growing flowers and fruits, husband of Pomona * * * …   Universalium

  • Vertumnus — {{Vertumnus}} Ein ursprünglich wohl etruskischer Gott, dessen Kult die Römer nach Eroberung der Stadt Volsinii übernahmen. Der Name klang an das lateinische Wort vertere/verti (wenden, sich verwandeln) an, daher schrieb man dem Gott Einflüsse auf …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Vertumnus — [vər tum′nəs] n. [L, altered (infl. by vertere, to turn) < Vortumnus, of Etr orig.] Rom. Myth. the god of the changing seasons and of growing flowers and fruits, husband of Pomona …   English World dictionary

  • Vertumnus — In Roman mythology, Vertumnus (Vortumnus, Vertimnus) is the god of seasons, change [ Vertumnus then, that turn st the year about, (Thomas Nashe, Summer s Last Will and Testament (1592, printed 1600).] and plant growth, as well as gardens and… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”